Altera autem die, quae est post parasceven convenerunt sacerdotes et Pharisaei ad Pilatum dicentes: Hic seductor adhuc vivens dixit: Post tres dies resurgam. Jube ergo custodiri sepulcrum, ne discipuli ejus furto sublatum surrexisse dicant. Secundum hanc litteram patet quia Sabbato haec facta sunt. Tamen Remigius exponit hic parasceven praeparationem Dominicae passionis, quae incepta est a prima vigilia noctis, ut praediximus. Et legit ita: Altera autem die, quae est post hanc parasceven, id est post inceptionem hujus praeparationis, haec est ipsa feria sexta, quae orta est post ejus inceptionem. Visum est forte Remigio, quia ea die posuerunt Judaei custodes sepulcri, et signaverunt lapidem, quod Sabbato non fecissent. Unde Pilatus ait: Habetis custodiam, id est do vobis licentiam ponendi custodes. Ite, custodite. Quod et fecerunt.